BALEARES

BALEARES
BALEARES
vulgo Maiorque, et Minorque, duae insul. Maris Mediterran. ante Hispan. quarum maior, quae Orientem spectat, longa est 100. mill. pass. circuitu 380. Cuius praecipua oppida olim fuêre Palam, et Pollentia. Minor longa est 60. ambitu 150. Sic dictae (ut quidam volunt) a Baleo quodam, Herculis comite ibi relicto, Aut ἀπὶ τοῦ βάλλειν, h. e. a iaculando, propterca quod fundae. et iaculationis Balcares peritissimi habiti sunt. Tradit enim Lycophron, et post eum Florus, l. 3. c. 8. eam hisce insulis consuetudinem fuisse observatam, ut esurientibus filiis a matribus ientaculum in sublimi trabe poneretur, quod illi contingere non poterant, nili prius fundâ deiecissent. Maiorcam autem Didodor. Sic. l. 5. mazimam esse scribit, post 7. magnas, quod nonnulli perfunctorie legentes sibi finxerunt 7. esse Gymnesias, sive Baleares (eaedam enim sunt. Hesych. Βαλιαρίδες, νῆτοι αί περὶ κύρνον, αἱ δὲ αὐταὶ καὶ Γυμνησίαι.) Hinc Eustath. in Dionys. Ε῾πτὰ δὲ εἰπόντων τινῶν εἶναι τὰς Γυμνησίας νήσους, ὁ Γεωγράφος δύο αὐτὰς λέγει Balearium autem originem Graeci conantur sibi asserere; aliis e Boeotia cum Lyeophrone, aliis e Rhodo deucentibus. Sunt enim, qui a Rhodis κατὰ τὴν ἐκ Τροίας ἔφοδον τὰς Γυμνησίας νήσους κτιςθῆναι λέγουσι. Ita Strabo l. 14. Hinc Silius l. 3. v. 364.
Iam cui Tlepolmus sator, et cui Lindus origo
Fervida bella ferens Balearis et. alite plumbo.
Nam in bello Troiano Rhodiorum Dux Tlepolemus fuit, Nempe tam Boetotos, quam Rhodios ad has insulas applicuisse credibile est. Baleares tamen a neutris descendisse, palam arguunt lingua et mores plane dissoni. Gens enim fuit aliena profsus ab omnicultu --- Domus illis antra fuêre: vestes, ut quidam aiunt, aestate nullae, hieme autem ex pellibus. Pro unguentis, quibus se ungerent, oleum lentiscinum, cum adipe suillo: Ignotum argenti pondus et auri. Vini ultra modum avidi erant, quô tamen carebat regio, et ita mulierosi, ut in nupriar um sollemnibus cognati et amiei omnes cum sponsâ con cumberent, priusquam ea viro permitteretur, Itaque in bello pro stipendio nihil exigebant, quam vinum et mulieres; et pro mulieris captivae λύτρῳ dabanrur viri quatuor. Cadavera fustibus minutatim concerpta, et in vasis recondita lapidibus obruebant. Unicum in bello telum fundae tres, e melancrena, seu melancreni iunci genere, quarum diversus usus; aliae einim propius, aliae eminus feriebant; Una circa caput aut collum, altera circa ventrem, aut lumbos, tertia in manu fuit. Huius artis doctores Phoenices habuisse dicuntur. Strabo, Σφενδονῆται ἄριςοι λέγονται, καὶ τοῦτ᾿ ἤσκησαν, ὥς φασι, διαφερόντως, ἐξότου Φοίνικες κατέχον τὰς νήσους. Quod vero non est absimile. Nam ex Scriptura planum est, hanc artem inter Phoenices et Ebraeos pridem fuisse in usu. Iam vero ab hac atte Βαλιαρεῖς cur dicti sint, non satis liquet. Constat quidem, inde appellatos, Nam palam nugatur Isacius in Lycophronem, cum Balearidas insulas dici vult, quasi Βαλερίας ἠτοι ὑγιεινάς h. e. Valerias. sive sanas. Et iampridem explosa est Livii fabula, Epit. l. 60. de Baleo Herculiscomite. Proinde ipse Livius: Baleares a teli missu appllati. Et Polyb. l. 3. Βαλιαρεῖς, οὓς κυρίως μὲν καλοῦσι σφενδονήτας. Α᾿πὸ δὲ τῆς χρείας τειύτης συνωνύμως καὶ τὸ ἔθνος αὐτῶν προσαγορεὐουσι καὶ τὴν νῆσον. Idem habent Strabo, Diodorus, Stephanus, Enstahius, et Isidorus, qui in id omnes magnô consensu conveniunt, ut Baleares ab usu fundae velint esse nominatos. Quod tamen alitet atque aliter edisserunt. Nam alii ex Graeca lingua Balearium nomen tamquam sidiculis extorquent, ut Isidorus post Diodorum, qui Βαλλιαρεῖς ideo scribit per duplex λ. ut ἀπὸ τȏυ βάλλειν deducat. Alii rem nude esterunt, nullâ explicatione additâ, ut Stephanus, Livius, et Polubius. Alii denique, ut Eustatbius et Strabo, vocem esse volunt vernaculae linguae, vel Phoeniciae, quod verissimum. Omnino enim Βαλεαρὶς est Baal jaro i. e. magister iaculi, seu proiciendi lapides. Et ob hoc clari apud Poetas perhibentur, qui eatundem fundarum saepe meminerunt. Virg. Georg. l. 1. v. 309.
Stuppea torquentem Balearis verbera fundae.
Ovid. Met. l. 2. v. 727.
Non secus exarsit, quam eum Balearica plumbum
Funda iacit; volat illud, et incandesit eundo.
Lucan. l. 1. v. 229.
Impiger et tortô Balearis verbere sundae
Ocior. ---- ---- ----
Silius l. 7. v. 297.
---- Ensis et arcus
Et telum Baleare. ---- ----
Eodem pertinet, quod Baleares Graece Gymnetes dicti sunt, et insulae Gymnesiae, sive ad exercitationem cum Strabone referas, aut ad nuditatem eorum, qui in bellum prodeunt, solis fundis instructi. Quo referenda haec Hesychit, Γυμνῆτες, οἱ μὴ ἔκοντες ὅπλα, οἱ δὲ τοὺς σφενδονιςὰς, οἱ δὲ τοὺς γυμνοὺς μαχομένους. Sunt qui Gymmetas dici volunt, quia aetatem nudi exigunt; Ita Livius ac Diodorus. Atqui a Lycophrone describuntur non omino nudi, sed σισυρνοδύται, Sisyrnâ induti, i. e. tunicâ villosâ, ex velleribus, item ἄκλαινοι sine lana et νήλιποι, discalceati. Itaque vereor, ne veteres ob id ipsum aestatem exigere nudos finxerint, quia non satis constabat, quorsum Gymnetes dicetentur. Eiusdem farinae est fabula de Boeotis, naufragiô factô, ad Gymnesias nudis enatantibus. Bochart. l. 1. Chanaan, c. 35. In his insulis trantus olim cuniculorum proventus fuit, teste Pliniô l. 8. c. 55. ut in eos praesidium militare ab Augusto petere sint coacti. Cheradas ab Apollonio vocari, annotavit Gerbelius. Sane Strabo eas κοιραδώδεις appellat, ἤτοι πετρώδεις. Vide Eustath. ad Dionys. v. 457. Antoninus vocat Maiorem Columbam, et Minorem Nuram. Alphonsus Aragonius, eiectô Baleatium Rege, cognato suo Baleares Insul. rapuit. A. C. 1344. Mariana de reb. Hispan. In praelio quoque Cressiaceno, quô Galli ab Anglis ingenti clade affecti praeter Iohannem Bohemiae Regem etiam Rex Balearium cecidit. Froissard. l. 1. circa A. C. 1346. Hodie ad Hispaniam pertinent, ab ea vix 70. milliar. distantes; Inter se antem 25. mill. pass. Maior, quae Maiorica, Urbem habet cognominem amplam et munitam, et 34. Vicos; in circuitu est 140. mill. pass. Minor, quae Minorica, oppid. habet Citadelli dictum, cum 4. vicis, estque vix 50. mill. pass. Baudrand. Vide Maiorica et Minorica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Baleares (F-71) — Saltar a navegación, búsqueda Baleares (F71) Fragata Baleares (F 71) Historial …   Wikipedia Español

  • BALÉARES — Seul archipel de la Méditerranée occidentale, peuplées de 750 000 habitants en 1989, d’une superficie de 5 014 kilomètres carrés, les Baléares constituent la plus petite région autonome d’Espagne. Elles doivent au tourisme de masse leur… …   Encyclopédie Universelle

  • Baleares — bezeichnet in der Spätantike einen Teil der Provinz Tarraconensis die spanische Bezeichnung Islas Baleares, siehe Balearische Inseln einen Schweren Kreuzer, siehe Baleares (1936) eine Fregatte(nklasse) der spanischen Armada, siehe Baleares Klasse …   Deutsch Wikipedia

  • Baleares — [bä΄le ä′res] region of Spain comprising the Balearic Islands: 1,936 sq mi (5,014 sq km); pop. 709,000; cap. Palma * * * …   Universalium

  • Baleares — Baleares, islas …   Enciclopedia Universal

  • Baleares — [bä΄le ä′res] region of Spain comprising the Balearic Islands: 1,936 sq mi (5,014 sq km); pop. 709,000; cap. Palma …   English World dictionary

  • Baleares — Îles Baléares Comunitat Autònoma de les Illes Balears Comunidad Autónoma de las Islas Baleares …   Wikipédia en Français

  • Baléares — Îles Baléares Comunitat Autònoma de les Illes Balears Comunidad Autónoma de las Islas Baleares …   Wikipédia en Français

  • Baleares (Балеарес) — «Baleares» («Балеарес») крейсер (Испания) Тип: крейсер (Испания). Водоизмещение: 13279 тонн. Размеры: 193,5 м х 19,5 м х 5,2 м. Силовая установка: четырехвапьная, турбозубчатые агрегаты. Вооружение: восемь 203 мм (8 ) орудий. Бронирование:… …   Энциклопедия кораблей

  • Baleares (1936) — Die Baleares Geschichte Bestellung 13. Juli 1926 [1] Kiellegun …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”